monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 27, 2
Arentia enim deserit, et virentia quaeque perquirit. Arentia namque corda sunt hominum, quae in huius saeculi spe peritura plantata, aeternitatis fiduciam non habent. Virent autem quae illi haereditati inhaerent, de qua Petrus apostolus dicit: In haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem . Tanto enim verius quique virentes sunt, quanto in haereditatis immarcescibilis sorte cogitationis radicem figunt. Quisquis itaque intrinsecus arere formidat, arentia extrinsecus mundi huius desideria fugiat. Quisquis a Domino perquiri desiderat, aeternam patriam appetens, in interna cordis plantatione viridescat.