monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 26, 2
Montes accipimus omnes elatos huius saeculi, qui in corde suo altitudine terrena tumuerunt. Sed quia etiam tales Dominus Ecclesiae suae corpori conversos inviscerat, eosque a priori elatione commutans, in sua membra transformat, isti montes pascuae eius sunt, quia nimirum de conversione errantium, et de superborum humilitate satiatur, sicut ipse ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui me misit . Et sicut apostolis ad praedicationem missis praecepit, dicens: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam . De his montibus per Prophetam dicitur: Non repellet Dominus plebem suam, quoniam in manu eius sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit . Altitudines enim montium elationes sunt utique superborum. Quas Dominus conspicere dicitur, id est ab iniquitate sua in melius commutare. Convertit namque Dominus eum quem conspicit. Unde scriptum est: Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis; et egressus foras flevit amare . Et sicut Salomon ait: Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo . De hoc respectu montium rursum per prophetam dicitur: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini , quia post perversitatis suae duritiam, divina formidine liquefacti, ab illo prius rigido tumore substrati sunt.