monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 25, 8
Intuendum est etiam id quod illic scriptum est, quia in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt. Pro dextero enim habere dicimur quidquid pro magno pensamus; pro sinistro vero quod pro nihilo ducimus. Bene ergo illic scriptum est quod in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt, quia Christi martyres pro magno habent praedicationis gratiam, corporum vero utilitatem pro minimo. Quisquis enim plus facit utilitatem corporis, quam gratiam praedicationis, in sinistra tubam, atque in dextera lagenam tenet. Si enim priori loco gratia praedicationis attenditur, et posteriori utilitas corporis, certum est quia in dextris tubae, et sinistris lagenae teneantur. Hinc Dominus in Evangelio ait: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum . In modio enim commodum temporale, in lucerna autem lux praedicationis accipitur. Lucernam ergo sub modio ponere est propter temporale commodum, gratiam praedicationis abscondere, quod nemo utique electorum facit. Et bene illic additur: Sed super candelabrum. In candelabro enim status corporis designatur, cui lucerna superponitur, dum eidem corpori cura praedicationis antefertur. Bene itaque per Prophetam dictum est: Sceptrum exactoris eius superasti, sicut in die Madian . Sed quia exponendi prophetici testimonii gratia longe digressi sumus, ad operis nostri ordinem revertamur. Igitur postquam dictum est: Clamorem exactoris non audiit, quia videlicet antiqui hostis insidias Dominus in carne manifestatus despexit, quid etiam de electis suis fecerit recte subiungit, dicens: