monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 25, 2
Sicut supra dictum est, quis hoc loco exactor accipi nisi diabolus potest? Qui male suadendo spem contulit immortalitatis, sed decipiendo exigit tributum mortis; qui suadendo intulit culpam, saeviendo exigit poenam. Huius exactoris sermo est ante mortem hominis astuta persuasio, clamor vero eius est violenta iam rapina post mortem. Quos enim ante mortem latenter intercipit, hos ad supplicii sui consortium post mortem violenter rapit. Sed quia ad mortem veniens Dominus, huius exactoris violentos impetus non expavit, sicut ipse ait: Venit enim princeps huius mundi et in me non habet quidquam , bene dicitur: Clamorem exactoris non audit. Venit quippe ad eum exactor humani generis, quia illum hominem vidit. Sed quem infirmitate despectum hominem credidit, virtute supra hominem sensit.