monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 20, 3
Cuncta vero haec quae de onagro dicta sunt intelligi etiam et aliter possunt. Quae repetito superiori versu exponimus, ut lectoris iudicio quod eligendum crediderit relinquamus. Igitur postquam praedicatorum dispensatio sub cervarum praetextu descripta est, ut ostenderetur per quem haec eadem virtus praedicationis datur, illico commemoratio de dominica incarnatione subnectitur, ut dicatur: