monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 18, 8
Sed saepe dum incaute necessitati condescendimus, desideriis deservimus. Nonnunquam vero dum desideriis immoderatius obviare nitimur, necessitatis miserias augemus. Sic enim necesse est ut arcem quisque continentiae teneat, quatenus non carnem, sed vitia carnis occidat. Nam plerumque dum plus iusto caro restringitur, etiam ab exercitatione boni operis enervatur, ut ad orationem quoque vel praedicationem non sufficiat, dum incentiva vitiorum in se funditus suffocare festinat. Adiutorem quippe habemus intentionis internae hunc hominem quem exterius gestamus, et ipsi insunt motus lasciviae, ipsi effectus suppetunt operationis bonae. Saepe vero dum in illo hostem insequimur, etiam civem quem diligimus trucidamus; et saepe dum quasi concivi parcimus, ad praelium hostem nutrimus. Eisdem namque alimentis vitia superbiunt, quibus nutritae virtutes vivunt. Et cum virtus alitur, plerumque vires vitiis augentur. Cum vero immensa continentia vitiorum vires extenuat, etiam virtus deficiens anhelat. Unde necesse est ut interior homo, noster aequus quidam arbiter praesideat inter se, et eum quem exterius gestat, quatenus ei homo suus exterior et semper ad debitum ministerium servire sufficiat, et nunquam superbe libera cervice contradicat; nec moveat si quid suggerendo submurmurat, dummodo eum semper superposita calce dominationis premat. Sicque fit ut dum repressa vitia reniti quidem nobis patimur, et tamen haec nobiscum congredi ex aequo prohibemus, nec vitia contra virtutem praevaleant, nec rursum virtus cum vitiorum omnimoda exstinctione succumbat. Qua in re sola elatio funditus exstinguitur, quia quamvis victoriae serviat, ad edomandam tamen cogitationum superbiam continua nobis pugna servatur. Unde bene hic, quia unusquisque vir continens et debitae necessitati congruit, et violentae voluptati contradicit, voce dominica dicitur: Clamorem exactoris non audit. Quia autem discretus vir eo ad intelligenda superiora se elevat, quo in se carnis incentiva castigat, recte post contemptum exactoris clamorem subditur.