monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 18, 2
Quis intelligi exactor alius, nisi diabolus potest, qui semel in paradiso homini malae persuasionis nummum contulit , et quotidie ab eo huius debiti exigere reatum quaerit? Huius exactoris sermo est malae suggestionis inchoatio. Huius exactoris clamor est iam non lenis, sed violenta tentatio. Hic exactor clamat, cum fortiter tentat. Clamorem ergo exactoris non audire est violentis tentationum motibus minime consentire. Audiret enim si ea quae suggerit faceret. Sed cum perversa agere despicit, recte dicitur: Clamorem exactoris non audit.