monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 15, 3
Solvuntur vero uniuscuiusque vincula, dum divino adiutorio interna desideriorum carnalium retinacula dirumpuntur. Cum enim pia intentio ad conversionem vocat, sed adhuc ab hac intentione carnis infirmitas revocat, quasi quibusdam vinculis anima ligata praepeditur. Multos enim saepe videmus vitam quidem sanctae conversationis appetere; sed ne hanc assequi valeant, modo irruentes casus, modo futura adversa formidare. Qui in certa mala dum quasi cauti prospiciunt, in peccatorum suorum vinculis incauti retinentur. Multa enim ante oculos ponunt, quae si eis in conversatione eveniant, subsistere se non posse formidant. De quibus bene Salomon ait: Iter pigrorum, quasi sepes spinarum . Nam cum viam Dei appetunt, eos velut spinae obstantium sepium sic formidinum suarum oppositae suspiciones pungunt. Quod quia electos praepedire non solet, bene illic secutus adiungit: Via iustorum absque offendiculo . Iusti quippe in conversatione sua quodlibet eis adversitatis obviaverit, non impingunt, quia temporalis adversitatis obstacula aeternae spei et internae contemplationis saltu transcendunt. Solvit itaque Deus onagri vincula, quando ab electi uniuscuiusque animo infirmarum cogitationum nodos rumpit, et propitius dissipat omne quod illectam mentem ligabat. Sequitur: