monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 13, 3
Notandum vero summopere est quod istae cervae incurvantur ut pariant, quia nimirum si erectae starent, parere non valerent. Nisi enim praedicatores sancti ab illa immensitate contemplationis internae quam capiunt, ad infirmitatem nostram humillima praedicatione quasi quadam incurvatione descenderent, nunquam utique in fide filios procrearent. Nobis quippe prodesse non possent, si in suae altitudinis erectione persisterent. Sed videamus cervam sese ut pariat incurvantem: Ego, inquit, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam . Atque mox eiusdem incurvationis causas exsequitur, dicens: Nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis . Sed hanc cervam, quae propter nos incurvata est, quaeso videamus erectam. Ait: Sapientiam loquimur inter perfectos . Et rursum: Sive mente excedimus, Deo . Cum vero mente excedit Deo, excessum eius nos omnino non capimus. Ut ergo nos lucretur, incurvatur ad nos. Unde illic apte subiungit: Sive sobrii sumus vobis . Si enim sancti viri ea nobis praedicare vellent quae capiunt, cum in superna contemplatione debriantur, et non magis scientiam suam quodam moderamine et sobrietate temperarent, adhuc angusto intelligentiae sinu illa superni fontis fluenta quis caperet? Incurvatae autem istae cervae, alias coeli vocatae sunt, de quibus dicitur: Domine, inclina coelos tuos, et descende . Cum enim inclinantur coeli, descendit Dominus, quia cum se in praedicatione sua sancti doctores attrahunt, divinitatis notitiam nostris cordibus infundunt. Nequaquam quippe ad nos Dominus descenderet, si praedicatores eius in contemplationis rigore inflexibiles permanerent. Inclinantur ergo coeli ut descendat Dominus, incurvantur cervae ut nos in nova fidei luce nascamur. Istae incurvatae cervae in Canticis canticorum sponsae ubera sunt vocatae, sicut scriptum est: Meliora sunt ubera tua vino . Ista enim sunt ubera quae in arca pectoris fixa lacte nos potant, quia ipsi arcanis summae contemplationis inhaerentes, subtili nos praedicatione nutriunt. Ut igitur ab aeterno gemitu et dolore nos retrahant, nunc incurvantur cervae, atque in partu rugitus emittunt. Quia vero ipsi, qui sancta Patrum praedicatione nascuntur, aliquando doctores suos patiendo praeveniunt, ut eis adhuc in hac vita durantibus ipsi iam martyrio consummentur, apte sequitur: