monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 9, 9
Pulli autem dum nigro se pennarum colore vestiunt, de se etiam volatum promittunt, quia quo magis discipuli abiecta de se sentiunt, quo magis sese despicientes affligunt, eo amplius spem provectus sui in altiora pollicentur. Unde et curat doctor festinantius alere quos iam per quaedam indicia providet posse et aliis prodesse. Hinc enim Timotheum Paulus admonet, velut plumescentes pullos sollicitius nutrire, dum dicit: Quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere . Quae doctrinae discretio dum caute a praedicatore custoditur, ei divinitus largior copia praedicationis datur. Dum enim per charitatem compati afflictis discipulis novit, dum per discretionem congruum doctrinae tempus intelligit, ipse non solum pro se, sed etiam pro eis, quibus laboris sui studia impendit, maiora intelligentiae suae munera percipit. Unde hic quoque apte dicitur: Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes eo quod non habeant cibos? Cum enim pulli ut satientur clamant, corvo esca praeparatur, quia dum verbum Dei boni auditores esuriunt, pro reficiendis eis maiora doctoribus intelligentiae dona tribuuntur. Sequitur: