monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 6, 2
Quis in pulvere nisi peccatores accipimus, qui nullo rationis pondere solidati cuiuslibet tentationis flatu rapiuntur? De quibus scriptum est: Non sic impii non sic, sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae . Pulvis ergo in terram fundatus est, cum peccatores vocati in Ecclesia traditae fidei sunt ratione solidati, ut qui prius inconstantia mobiles tentationis aura levabantur, immobiles postmodum contra tentamenta consisterent, et Deo perseveranter inhaerentes, fixum bene vivendi pondus tenerent. Glebae vero ex humore coagulantur et pulvere. In hac itaque terra glebae compactae sunt, quia vocati peccatores et per Spiritus sancti gratiam infusi In collectione sunt charitatis uniti. Istae glebae in terra compactae sunt, quando populi qui prius quasi in dispersione pulveris diversa sentiebant, postmodum, sancti Spiritus gratia accepta, in illa pacatissima unanimitatis concordia convenerunt, ut cum essent tria millia, vel rursum quinque millia, Scriptura testante, diceretur quia erat in eis cor unum et anima una . Has glebas ex uno quidem pulvere, sed quasi diversa mole distinctas quotidie Dominus in terra compingit, quia, servata unitate sacramenti, iuxta varietatem morum atque linguarum fideles in Ecclesia populos colligit. Has glebas iam tunc Dominus designavit, quando ad esum panis et piscium quinquagenos discumbere vel centenos iussit .