monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 5, 5
Qui tamen concentus reprobis dormit, quia eorum cordibus nequaquam per vocem compunctionis innotescit. Non enim considerare illam desiderabilem supernorum civium frequentiam student, nullo ardoris radio illa solemnitatis internae festa conspiciunt, nulla in intimis contemplationis penna sublevantur. Solis namque visibilibus serviunt, et idcirco nihil supernae suavitatis intrinsecus audiunt, quia eos, sicut superius diximus, in aure cordis curarum saecularium surdi tumultus premunt. Quia igitur occulti dispensatione iudicii quod aliis aperitur aliis clauditur, quod aliis detegitur aliis occultatur, dicatur recte: Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Quod tamen tunc nobis latius innotuit, cum Redemptor noster per dispensationis mysterium apparens, et indignis misericordiam praebuit, et eos a se qui digni videbantur exclusit. Unde hic quoque apte subiungitur: