monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 2, 2
Fulgura quippe ex nubibus exeunt, sicut mira opera ex sanctis praedicatoribus ostenduntur. Qui, ut saepe diximus, idcirco nubes vocari solent, quia et coruscant miraculis, et verbis pluunt. Et quia humana corda, postquam per praedicationem mota non fuerint, istis miraculorum fulgoribus conturbantur, Propheta attestante didicimus, qui ait: Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos . Ac si diceret: Dum verba praedicationis tuae non audiuat, per praedicantium miracula conturbantur. Unde alias scriptum est: In lumine iacula tua ibunt, in splendore fulgoris armorum tuorum . Iacula Dei in lumine ire est verba eius aperta veritate resonare. Sed quia saepe homines verba vitae etiam intellecta despiciunt, adiunguntur etiam miracula. Unde illic subdidit: In splendore fulgoris armorum tuorum. Fulgor quippe armorum est claritas miraculorum. Armis namque nos tuemur, iaculis adversa destruimus. Arma ergo cum iaculis sunt miracula cum praedicamentis. Sancti enim praedicatores verbis suis quasi quibusdam iaculis adversarios feriunt; armis vero, id est miraculis, semetipsos tuentur, ut et quantum sint audiendi sonent per impetum iaculorum, et quantum sint reverendi clarescant per arma miraculorum. Dicitur ergo ad beatum Iob: Nunquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, Adsumus? subaudis ut mihi. Vadunt enim fulgura cum praedicatores miraculis coruscant et superna reverentia auditorum corda transfigunt. Revertentia vero dicunt, Adsumus, cum non sibi, sed Dei viribus tribuunt quidquid se fortiter egisse cognoscunt. Quid est ergo Deo dicere, Adsumus? Quoddam namque in hoc verbo obsequium declaratur. Revertentes itaque praedicatores sanctos dicere est, adsumus, illi laudem tribuere gratiae a quo se accepisse sentiunt victoriam pugnae, ne sibi tribuant quod operantur. Et ire quidem fulgura operando possunt, sed reverti superbiendo non possunt.