monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 1, 6
Cum vero tentatione vitiorum ipse de Deo noster intellectus opprimitur, quasi aquarum impetu in voce sua Deus operitur. Tot enim super illum aquas mittimus, quot post inspirationem eius gratiae, cogitationes illicitas in corde versamus. Nec tamen nos vel oppressos deserit, nam illico ad mentem redit, tentationum nebulas discutit, imbrem compunctionis infundit, et subtilis intelligentiae solem reducit; atque sic ostendit quantum nos diligit, qui nos nec cum respuitur relinquit, ut saltem sic erudita humana conscientia ad se tentationes erubescat admittere, quam Redemptor suus et vagantem non cessat amare. Hoc in nobis per semetipsum tolerat, hoc ab infidelibus per suos quotidie praedicatores portat. Eius enim donum suborta in nobis tentatione repellitur, et tamen ab infundendo intrinsecus munere nequaquam nostra infirmitate revocatur. Eius publice verba respuuntur, et tamen ab eroganda gratiae largitate nulla infidelium iniquitate compescitur. Nam cum pravi homines praedicamenta despiciunt, adiungit etiam miracula quae venerentur. Unde post editam vocem, post inundantium aquarum impetum, apte subiungitur: