monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 1, 5
Adhuc tamen verba haec subtilius perscrutari possumus, si inter dona coelestia nostra sollicite corda pensamus. Iam quidem fideles sumus, iam quae audimus superna credimus, iam quae credimus amamus. Sed dum quibusdam supervacuis curis premimur, obducta confusione caligamus; et cum nobis etiam talibus mira quaedam Dominus de se sentienda insinuat, quasi in nebula vocem levat. Dum caliginosis nostris mentibus semetipsum loquitur, velut in nebula is qui non cernitur auditur. Summa sunt namque quae de illo cognoscimus, sed tamen adhuc eum in secreta inspiratione qua instruimur non videmus. Qui igitur cordibus nostris praebet quidem locutionem, sed occultat speciem, velut in nebula format vocem. Sed ecce iam verba Dei intrinsecus semetipsum loquentis audimus, iamque amori eius qua continuatione, quo studio inhaerere debeamus agnoscimus, et tamen ab internae considerationis culmine ad consueta nostra ex ipsa mortalitatis huius mutabilitate relabimur, et imminentium peccatorum male sedula importunitate tentamur. Cum ergo caecis nostris mentibus subtilia de semetipso insinuat, in nebula vocem levat.