monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 1, 3
Vocem quippe suam in nebula Dominus elevat, quando per praedicatorum suorum linguas ad caliginosa corda infidelium exhortationem format; eumque aquarum impetus operit, dum bene agentia membra eius turba resistentium populorum premit. Hinc est enim quod scriptum est: Factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: Sta in atrio domus Domini, loquens ad omnes civitates Iuda, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones quos ego mandavi tibi . Et paulo post: Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. Cumque complevisset Ieremias loquens, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus, dicens: Morte moriatur, quare prophetavit in nomine Domini ? Ecce in nebula Dominus vocem levavit, quia obscuras mentes superbientium directo propheta corripuit. Ecce aquarum impetus eum protinus operuit, quia ab insurgentibus populis, et causa suae correptionis instigatis, ipse in Ieremia cuncta pertulit, qui correptionis verba mandavit. Per semetipsum quoque Dominus in nebula vocem levavit, quando praesentem se etiam assumpto corpore exhibens, multa suis persecutoribus sed figuris aenigmatum velata praedicavit. In nebula vocem levavit, quia veritatem suam non secuturis infidelibus quasi per caliginem sonuit. Unde et bene in libris Regum scriptum est: Nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes ministrare propter nebulam . Exigentibus enim meritis, dum superbi Iudaeorum pontifices divina mysteria per parabolas audiunt, sacerdotes in domo Domini quasi propter nebulam ministrare nequiverunt. Qui et in Testamento Veteri dum sensus mysticos litterae velamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium propter nebulam perdiderunt. Quibus et nunc in nebula doctrinae suae vocem Dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit. Quid est enim apertius quam: Ego et Pater unum sumus ? Quid apertius dicere quam: Antequam Abraham fieret, ego sum ? Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo repleverat, quasi emissum solis radium nebula interiacens abscondebat.