monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 1, 1
Beatus Iob talia utrumne fecerit, Domino interrogante, requiritur, qualia utique facere non potest homo, ut dum se ista facere non posse deprehendit, ad eum refugiat quem solum talia quia facere possit intelligit, atque ante oculos iudicis sui magis potens appareat, si sua verius infirma cognoscat. Quod ergo mire a Domino fieri non ignoratur, de eo divina Iob voce requiritur; diciturque ei: