monumenta.ch > Gerhohus Reicherspergensis > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gerhohus Reicherspergensis, Liber de aedificio Dei, p1, 32
Cum enim ipse discipulis suis dicat: Si sermonem meum servaverint, et vestrum servabunt, si me persecuti sunt, et vos persequentur (Ioan. XV, 20); non debemus admirari, si eius inimicos continget nobis propter veritatem, quae in illis odium parit, inimicari; et propterea in dictis veracibus offendi et scandalizari.