monumenta.ch > Gerhohus Reicherspergensis > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gerhohus Reicherspergensis, Liber de aedificio Dei, p1, 24
Verum quia tu, frater in Domino charissime, cuius charitati omnia debeo, quae adiuvante Deo possum, postulas tibi istum libellum legendum et fortassis transcribendum; atque potest contingere, ut semel emissum volet irrevocabile verbum: Rogo te, ut auctoritates, quas ex latere apposui, tu quoque cures apponere; ut ex his quasi tabulatis vel muris firmis muniatur nostrum aedificium, iuxta legis mandatum dicentis in Deuteronomio: Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua; et sis reus labente aliquo, et in praeceps ruente (Deut. XXII, 8); item lex in Exodo dicit: Si quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam; cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium iumentorum.