monumenta.ch > Gerhohus Reicherspergensis > sectio 19
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gerhohus Reicherspergensis, Liber de aedificio Dei, p1, 19
Et ideo a nobis quoque absit omnis contentio, sitque pro his, qui hactenus contra contenderunt, sola nobis ad Deum supplicatio; quatenus ipse tam in ipsis quam in nobis mutet, quod suae maiestati displicet; confirmans quod beneplacitum habet, ut tandem pariter bibamus de puteo quarto, qui dicitur Abundantia, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; non deficiente divinae largitatis puteo, qui dici potest abundantia.