monumenta.ch > Gerhohus Reicherspergensis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gerhohus Reicherspergensis, Liber de aedificio Dei, p1, 12
Tu ergo si dignaris bibere de puteo, quem illi calumniis et inimicitiis suis mihimetipsi amarum fecerunt; dum de veritate, quae in ore meo dulcis erat, amaricatus est venter meus: cave tibi ab omnibus amaris et amaricantibus, et, si quid tibi de aqua istius putei sapuerit, propina solis dulcibus et mitibus, qualium unus creditur esse designatus episcopus Frisingensis.