monumenta.ch > Florus Lugdunensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Florus Lugdunensis, Carmina religiosa, 3, 3
Hic lux, hic virtus, hic est sapientia Patris,
Vita hominum, angelicis lucens super aethera turmis,
Per hunc ipse Pater et mundum et saecula fecit,
Omnia constituit quae sunt a vertice coeli
Usque sub extremum fundum nigrantis abyssi.