monumenta.ch > Dicuil > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Dicuil, Mensura, 4, 1, 3
"Aethiopia ab Oriente hiberno, ad Occidentem hibernum. Meridiano cardine, sylvae ebeno maxime virent. A media eius parte, imminens mari mons excelsus, aeternis ardet ignibus, Theonochema dictus a Graecis; a quo navigatione quatridui, promontorium Hesperu-Ceras vocatur, confine Africae, iuxta Aethiopas Hesperios. Quidam, et in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos, Aegipanum Satyrorumque produnt . Insulas toto eo mari et Ephorus complures esse tradidit, et Eudoxus et Timosthenes; Clitharcus vero Alexandro Regi renuntiat" .