monumenta.ch > Dicuil > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Dicuil, Mensura, 0, 5
Nulli stuporem praebere debet, quando numerus millium inter Plinium Secundum et Missos imperatoris dissentit. Quoniam illi, sicut praedixi, quod intentius vere hoc opus perfecerunt quam veteres, testantur.
I. De Europa.
II. De Asia.
III. De Africa.
IV. De Aegypto atque Aethiopia cum illius insulis.
V. De longitudine ac latitudine orbis terrae, versibusque Missorum.
VI. De quinque fluminibus et aliis.
VII. De aliquibus nominatim insulis.
VIII. De latitudine et longitudine Tyrrheni maris.
IX. De sex montibus.
In quinto decimo anno regni imperatoris Theodosii, praecepit ille suis Missis provincias orbis terrae in longitudinem et latitudinem mensurari. Terrarum orbis tribus dividitur nominibus, Europa, Asia, Lybia: quod Divus Augustus primus omnium, per chorographiam, ostendit.