monumenta.ch > Claudius Marius Victor > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Claudius Marius Victor, Alethia, p1, 1
Summe et sancte deus, cunctae uirtutis origo,
omnipotens, quem nec subtili indagine rerum
mentibus humanis sensu conprendere fas est
et nescire nefas; nam te ratione profunda
in tribus esse deum, sed tres sic credimus unum,
ut proprias generis species substantia reddat
indiscreta pio conseruans foedera nexu:
tu sine principio, pariter sine fine perennis
solus semper idem nullique obnoxius aeuo,
tu spatium rerum, mentis quocumque recessus
tenditur, excedis spatio neque cingeris ullo;
- nec te qui capiat locus est cum rebus alumnis,
nec magis ipse locus; nec fas contingere menti,
quae sit imago tibi, quia fine coercita nullo
forma fugit sensus, uel qui uirtute beata
te uegetet motus, quia totus semper ubique es:
tu mens et sacrae penitus substantia mentis,
tu ratio et plenae prudens rationis origo,
tu uirtus, uirtutis apex atque ipsa profecto
tu uita et genitor uitae lucisque profundae,
tu lux uera, deus, tu rerum causa uigorque.