monumenta.ch > Boethius > sectio 9
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p10, 9
Reliquo vero de his qui assignati sunt motui non est facile assignare quid sit contrarium, videtur autem neque esse aliquid ei contrarium, nisi quis opponat secundum qualitatem quietem secundum qualitatem translationi quae in contrarium, quemadmodum etiam in ea quae est secundum locum translatione secundum locum quietem vel in contrarium locum translationem (est enim commutatio translatio secundum qualitatem); quare opponitur ei secundum qualitatem quies vel in contrarium qualitatis translatio, ut album fieri quod est nigrum; commutatur enim, in contrarium qualitatis facta translatione.