monumenta.ch > Boethius > sectio 4
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p10, 4
Hoc autem non est verum; paene enim secundum omnes passiones vel multas commutari nobis contingit nullo aliorum motuum communicante; nam neque crescere necesse est quod secundum passionem movetur nec diminui, similiter autem et in aliis; quare diversus erit motus ab aliis commutationibus (nam si idem esset, oporteret omne quod commutator mox aut crescere aut minui aut aliquem aliorum motuum consequi; sed non est necesse).