monumenta.ch > Boethius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p9, 6
Simul ergo natura esse dicuntur quaecumque convertuntur quidem secundum essentiae consequentiam, nullo autem modo alterum alteri subsistendi causa est, et ex eodem genere quae in contrarium sibi dividuntur; simpliciter autem simul sunt quorum generatio in eodem tempore est.