monumenta.ch > Boethius > sectio 5
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p9, 5
Erunt igitur et illa simul natura, quaecumque ex eodem ipso genere secundum eandem subdivisionem sunt, genera autem semper priora sunt; non enim convertuntur secundum substantiae consequentiam, ut aquatile quidem cum sit est animal, animal vero cum sit, non necesse est esse aquatile.