monumenta.ch > Boethius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p9, 4
In contrarium vero dividi dicuntur secundum eandem divisionem, ut volatile, gressibile et aquatile; haec enim in contrarium dividuntur, cum ex eodem genere sint; animal enim dividitur in volatile, gressibile et aquatile, et nullum horum prius est vel posterius, sed simul haec videntur esse natura (dividitur autem et unumquodque eorum in species iterum secundum eandem divisionem, ut gressibile animal et volatile et aquatile).