monumenta.ch > Boethius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p8, 8
Quoniam autem sunt quaedam talia, manifestum est; nam esse hominem convertitur secundum subsistentiae consequentiam ad verum de eo sermonem; nam si est homo, verus sermo est quo dicimus quoniam est homo, et convertitur (nam, si verus est sermo quo dicimus quoniam est homo, hominem esse necesse est); est autem verus sermo nullo modo causa subsistendi rem, res autem videtur quodammodo causa esse ut sermo verus sit; nam, quoniam est res vel non est, verus sermo vel falsus dicitur.