monumenta.ch > Boethius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p8, 4
Tertio vero secundum quendam ordinem prius dicitur, quemadmodum et in disciplinis et in orationibus; in demonstrativis enim disciplinis inest prius et posterius secundum ordinem (elementa enim priora sunt descriptionibus secundum ordinem, et in grammatica elementa priora sunt syllabis), et in orationibus similiter (exordium enim narratione prius est ordine).