monumenta.ch > Boethius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p8, 3
Secundo quod non convertitur secundum subsistendi consequentiam, ut unus duobus prius est (cum enim duo sint, consequitur mox unum esse, cum vero sit unum non est necesse duo esse; quare non convertitur ab uno consequentia alterius subsistentiae); prius autem videtur esse illud a quo non convertitur subsistentiae consequentia.