monumenta.ch > Boethius > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 40
Necesse est autem omnia contraria aut in eodem genere esse aut in contrariis generibus, vel ipsa esse genera; album quidem et nigrum in eodem genere (color enim ipsorum genus est), iustitia vero et iniustitia in contrariis generibus (huius enim virtus, huius vitium genus est); bonum vero et malum non sunt in aliquo genere, sed ipsa sunt genera.