monumenta.ch > Boethius > sectio 35
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 35
Contrarium autem est bono quidem ex necessitate malum (hoc autem manifestum est ex unaquaque inductione, ut sanitati aegritudo et iustitiae iniustitia et fortitudini timiditas, similiter autem et in aliis), malo vero aliquotiens bonum contrarium est, aliquotiens malum (diminutioni enim, quae mala est, superfluitas quae et ipsa mala est contrarium est).