monumenta.ch > Boethius > sectio 33
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 33
In affirmatione vero vel negatio semper, vel si sit vel si non sit, alterum ipsorum verum, alterum falsum erit; aegrotare enim Socraten et non aegrotare Socraten, cum sit idem ipse, manifestum est quoniam alterum eorum verum vel falsum est, cum non sit, similiter (namque aegrotum esse, cum non sit, falsum est, non aegrotare vero verum est).