monumenta.ch > Boethius > sectio 32
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 32
In privatione vero, cum non sit, neutrum verum est, et cum sit, non semper alterum verum est; visum enim habere Socraten et caecum esse Socraten opponuntur ut habitus et privatio, et cum sit, non est necesse alterum verum esse falsum (quando enim non est natus ut habeat, utraque falsa sunt), cum autem non sit omnino Socrates, sic quoque utraque falsa sunt, et habere eum visum et eum esse caecum.