monumenta.ch > Boethius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 29
Nam neque in contrariis necesse est semper alterum esse verum, alterum vero falsum, nec in relativis, neque in habitu et privatione; ut sanitas et aegritudo contraria sunt, sed neutrum ipsorum neque verum neque falsum est; similiter autem et duplum et medium quae ut ad aliquid opponuntur, non est eorum alterum falsum alterum verum; nec vero ea quae secundum habitum et privationem sunt, ut visus et caecitas.