monumenta.ch > Boethius > sectio 26
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 26
Amplius in contrariis, cum sit eorum susceptibile, potest fieri in alterna mutatio, nisi cui naturaliter unum insit, ut igni calido esse; quod enim sanum est potest aegrescere, et album nigrum fieri, et frigidum calidum, et ex probo improbum et ex improbo probum fieri potest (improbus enim in meliorem consuetudinem sermonem que perductus vel parum sese dabit in melius; sin vero vel semel parvam intentionem sumat, manifestum est quoniam aut perfectissime permutetur aut magnam sumat intentionem; semper enim mobilior ad virtutem fit, si quamlibet a principio sumpserit intentionem, quare erit possibile maiorem illum intentionem sumere; et hoc saepius factum perfecte in contrariam habitudinem consistere, nisi tempore prohibeatur).