monumenta.ch > Boethius > sectio 24
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 24
In privatione vero et habitu neutrum verum est eorum quae dicta sunt, neque enim semper eorum susceptibili necesse est alterum ipsorum inesse; quod enim nondum natum est habere visum neque caecum neque visum habere dicitur, [...] habens visum dicitur; et horum non definite alterum, sed aut hoc aut illud (neque enim necesse est aut caecum aut habentem visum esse, sed aut hoc aut illud); in contrariis vero, quorum est medietas, nunquam necesse est omni alterum inesse, sed aliquibus, et his definite unum.