monumenta.ch > Boethius > sectio 23
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 23
Quorum autem est aliquid medium numquam necesse est omni inesse alterum; nam neque album aut nigrum necesse est omne esse eorum susceptibili, nec frigidum nec calidum (nihil enim prohibet aliquam ipsorum inesse medietatem); erat etiam istorum medietas, quorum non necesse esset alterum inesse eorum susceptibili, nisi forte aliquibus naturaliter contigerit unum ipsorum inesse, ut igni calidum esse et nivi album (in his autem necesse est definite unum ipsorum inesse, et non hoc aut illud; neque enim potest ignis esse frigidus nec nix esse nigra); quare non necesse est omnibus eorum susceptibilibus alterum horum inesse, sed solis his quibus naturaliter unum inest, et his definite unum, non autem hoc aut illud.