monumenta.ch > Boethius > sectio 19
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 19
Quoniam autem privatio et habitus non sic opponuntur ut ad aliquid, manifestum est; neque enim dicitur hoc ipsum quod est oppositi; visus enim non est caecitatis visus, nec alio ullo modo ad ipsum dicitur; similiter autem nec caecitas dicitur caecitas visus, sed privatio visus caecitas dicitur [...].