monumenta.ch > Boethius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 18
Dicuntur autem et ista sibi opponi ut affirmatio et negatio; nam etiam in his modus oppositionis idem est; quemadmodum enim affirmatio ad negationem opponitur, ut sedet - non sedet, sic res quae sub utrisque est sibi opponitur, sedere et non sedere.