monumenta.ch > Boethius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 9
Quorum autem non est necessarium alterum inesse, horum est aliquid medium; ut album et nigrum in corpore natum est fieri, et non est necesse alterum eorum inesse corpori (non enim omne corpus vel album vel nigrum est); et probum et improbum dicitur quidem de homine et de aliis pluribus, non est autem necesse alterum inesse his de quibus praedicatur; non enim omnia aut proba sunt aut improba.