monumenta.ch > Boethius > sectio 8
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 8
Quaecumque vero contrariorum talia sunt ut in quibus nata sunt fieri et de quibus praedicantur, necessarium sit alterum ipsorum inesse, nihil eorum medium est (quorum autem non est necessarium alterum inesse, horum omnium est aliquid medium); ut aegritudo et sanitas in corpore animalis nata est fieri, et necesse est alterum ipsorum inesse animalis corpori, aut aegritudinem aut sanitatem; et par quidem et impar de numero praedicatur, et necesse est horum alterum numero inesse, vel par vel impar; et non est horum aliquid medium, neque aegritudinis neque sanitatis, neque imparis neque paris.