monumenta.ch > Boethius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 5
Quaecumque ergo opponuntur ut ad aliquid, ea ipsa quae sunt oppositorum vel alio quolibet modo ad se invicem dicuntur; illa vero quae ut contraria, ipsa quidem quae sunt nullo modo ad invicem dicuntur, contraria vero sibi invicem dicuntur; neque enim bonum mali dicitur bonum, sed contrarium; nec album nigri album, sed contrarium.