monumenta.ch > Boethius > sectio 4
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p7, 4
Quaecumque igitur ut relativa opponuntur, ea ipsa quae sunt oppositorum dicuntur, aut quomodolibet aliter ad ea; ut duplum medii, hoc ipsum quod est, dicitur duplum; et scientia scibilis rei scientia ut ad aliquid opponitur, et dicitur scientia, hoc ipsum quod est, scibilis; et scibile, hoc ipsum quod est, ad oppositum dicitur, scilicet scientiam (scibile enim aliqua scientia scibile dicitur).