monumenta.ch > Boethius > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p6, 1
DE FACERE ET PATI. Suscipit autem et facere et pati contrarietatem et magis et minus; calefacere enim et frigidum facere contraria sunt, et calefieri et frigidum fieri, et delectari et contristari; quare suscipit contrarietatem facere et pati.