monumenta.ch > Boethius > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 48
Dicimur autem quales secundum singula; haec enim et habemus (scientes enim dicimur quod habemus singulas scientias); quare haec erunt etiam qualitates, quae singulatim sunt, secundum quas et quales dicimur; haec autem non sunt eorum quae sunt ad aliquid.