monumenta.ch > Boethius > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 47
Paene enim ea quae sunt in omnibus his generibus ad aliquid dicuntur, eorum vero quae sunt singulatim nihil; scientia enim, quae genus est, hoc ipsum quod est alterius dicitur (alicuius enim scientia dicitur), singulorum vero nihil hoc ipsum quod est alterius dicitur, ut grammatica non dicitur alicuius grammatica nec musica alicuius musica, sed si forte secundum genus proprium et istae dicuntur alicuius; ut grammatica alicuius dicitur scientia, non alicuius grammatica, et musica alicuius scientia, non alicuius musica; quare singula non sunt relativa.